Jump to content

Page:P-021.png

From Reformed Texts
This page has not been proofread

sit persecutus, alter fusius sit persecutus, quam ut exiguo tempore perlegi possit: nullam aemulationis speciem habere institutum meum mihi videbatur. Dubitavi tamen aliquamdiu, praestaretne quasdam veluti racemationes post ipsos aliosque facere, in quibus ea colligerem, in quibus iuvare me posse mediocria ingenia arbitrabar: quam perpetuum commentarium texere, in quo multa repetere necesse foret, quae aut ab illis omnibus, aut aliquo saltem illorum prius essent dicta. Verum quia illi non raro inter se variant, atque ea res multam praebet difficultatem lectoribus parum acutis, dum haesitant cuius sententiae potius debeant assentiri: putavi hunc quoque laborem non poenitendum fore, si optimam in