Jump to content

Page:P-024.png

From Reformed Texts
This page has not been proofread

sensisse. Nunc enim tanto beneficio servos suos dignatus est Deus, ut singuli plena perfectaque, omni ex parte, intelligentia praediti essent. Nec dubium quin eo consilio, ut nos in humilitate primum, deinde communicationis fraternae studio retineret. Ergo cum sperandum in praesenti vita non sit, quod maxime alioqui optandum esset, ut in locis scripturae intelligendis perpetua sit inter nos consensio: danda est opera, ut nulla novandi libidine incitati, nulla suggillandi alios cupiditate impulsi, nullo instigati odio, nulla ambitione titillati: sed sola necessitate coacti, nec aliud quaerentes, quam prodesse, a superiorum sententiis discedamus: deinde ut id fiat in scripturae expositione: in religionis