Jump to content

Page:P-032.png

From Reformed Texts
This page has not been proofread

tio contigisse scriptura narrat. Quo loco nonnihil per occasionem de usu circumcisionis annectit. Postea subiicit sola Dei bonitate niti salutis promissionem, quia si in lege recumbat nec quietem allatura sit conscientiis, in quibus ipsam oportet stabiliri, nec ad suum complementum unquam perventura. Proinde ut firma sit ac certa, oportere nos in ipsa amplectenda solam Dei veritatem intueri, non nos ipsos. Imitatione Abrahae, qui aversam a se ipso considerationem in Dei potentiam intendit. In fine capitis, quo propius exemplum adductum applicet ad universalem causam, quae sunt utrinque similia comparat.

Quintum caput post delibatum iustitiae fidei fructum et effectum, totum fere in amplificationibus absumitur, ad rem melius illustrandam. Argumento enim a maiori ducto ostendit, quantum iam redempti et reconciliati Deo expectare ab eius charitate debeamus, quae tam effusa in peccatores ac perdi