Jump to content

Page:P-033.png

From Reformed Texts
This page has not been proofread

perditos fuit, ut impertierit nobis unigenitum atque unice dilectum filium. Postea comparationes habet peccati cum gratuita iustitia, Christi cum Adam, mortis cum vita, legis cum gratia, unde constet infinita Dei bonitate mala nostra, quamvis ingentia, absorberi.

Sexto capite descendit ad sanctificationem quam in Christo obtinemus. Siquidem carni proclive est, simul ac levem gratiae huius gustum usurpavit, vitiis ac libidinibus suis placide indulgere, quasi iam defuncta foret. Paulus vero contra hic contendit, non posse nos iustitiam in Christo percipere, quin simul sanctificationem apprehendamus. Argumentatur a Baptismo per quem in Christi participationem initiamur. Illic Christo consepelimur, ut nobis emortui, per eius vitam suscitemur in vitae novitatem. Sequitur ergo, sine regeneratione neminem posse induere ipsius iustitiam.