Inde exhortationes ad vitae puritatem ac sanctimoniam deducit, quae necessario in iis apparere debent qui a regno peccati, in regnum iustitiae traducti sunt, repudiata impia carnis indulgentia, quae solutionem peccandi licentiam in Christo quaerit. Brevem quoque mentionem inserit legis abrogatae, in qua abrogatione elucet novi testamenti, ubi cum peccatorum oblivione spiritus sanctus promittitur.
Capite septimo ingreditur iustam disputationem de legis usu, quem velut digito prius demonstrarat, quasi aliud agens, rationem assignans cur a lege soluti simus, quia non nisi ad condemnationem per se valebat. Quod ne in legis contumeliam vergeret, fortiter ab omni calumnia ipsam asserit. Docet enim nostra culpa factum, ut in mortis materiam cederet, quae in vitam data erat, simul exponit quomodo per eam peccatum augeatur. Exin transit ad describendam spiritus et carnis
