Jump to content

Page:P-044.png

From Reformed Texts
This page has not been proofread

estis etiam vos, vocati Iesu Christi: omnibus qui Romae estis, dilectis Deo, vocatis sanctis, gratia vobis, et pax a Deo patre nostro, et Domino Iesu Christo.


Paulus.) De nomine Pauli subticere prorsus: quando res non eius est momenti, quae diu nos morari debeat: et nihil afferri potest, quod non sit apud alios interpretes decantatum: nisi et levi opera satis facere aliis liceret, sine magno aliorum fastidio. Brevibus enim perstringetur ista quaestio. Qui nomen hoc Apostoli sibi ascivisse putant, tanquam tropaeum subiugati Christo Sergii proconsulis, a Luca ipso confutantur. Nec mihi fit verisimile, fuisse illi inditum, ex quo Christo nomen dedit. Quod Augustino placuisse hoc tantum nomine puto, ut argutae philosophandi occasione arriperet. Probabilior Origenis sententia, qui binomium fuisse iudicat. Non enim a specie veri abhorret, nomen Saulis gentilitium illi a parentibus fuisse impositum, quod religionem et genus indicaret: superadditum alterum Pauli, quod ius Romanae civitatis testaretur. Quod scilicet neque hunc honorem, qui tunc magno aestimabatur, obscurari in ipso vellent, neque tanti ducerent, ut Israelitici generis notam in