Jump to content

Page:P-056.png

From Reformed Texts
This page has not been proofread

ficietur iurasse Apostolum. Neque tamen Christi interdictum transgressus est. Unde constat non fuisse Christi consilium, ut superstitiosuli Anabaptistae somniant, abolere in totum iuramenta, sed potius ad veram legis observationem revocare. Lex autem, permisso iuramento, periurium modo et supervacuum iusiurandum damnat. Ergo si volumus rite iurare, usur[pa]ndi sobrietatem ac religionem, quae in Apostolis apparet, imitemur. Quo autem formulam istam intelligas, scito Deum ita appellari testem, ut simul ultor advocetur, si fallimus. Quod alibi Paulus exprimit his verbis: Testis mihi Deus in animam meam.

Quem colo in spiritu meo.) Locus in tertio ad Philippenses admonet, quae sit huius locutionis intelligentia. Nos, inquit, sumus vera circumcisio, qui spiritu Deo servimus, et non gloriamur in carne. Est ergo, Deum colere sincera animi pietate: quae vera est religio, cultusque legitimus. Referebat autem, quo maiorem haberet certitudinem iusiurandum, ut Paulus suam in Deum religionem testaretur. Impiis enim periurium lusus est: quod pii gravius mille mortibus exhorrent. Fieri enim nequit, quin ubi est serius Dei timor, talis quoque sit nominis eius reverentia. Et a signo probat, quomodo Deum non ficte colat. Nempe ministerio suo. Erat enim amplissimum illud specimen, esse hominem Dei gloriae deditum, qui abnegato se