Jump to content

Page:P-059.png

From Reformed Texts
This page has not been proofread

Ad confirmandos vos.) Temperat id quod de communicatione dixerat: ne videatur tales eos ducere qui sint adhuc primis elementis instituendi, ac si nondum Christo rite initiati essent. Dicit ergo se in ea parte cupere illis commodare suam operam, ubi iuvandi sunt adhuc, qui maxime profecerunt. Confirmatione enim indigemus omnes, donec in nobis Christus solide adoleverit. Ephes. 4. Nec contentus hac modestia, subiicit praeterea epanorthosin, seu correctionem: qua ostendit, se sibi non ita docendi locum usurpare, quin mutuo ab illis discere cupiat. Ac si diceret: Sic studeo vos confirmare, secundum gratiae modum mihi collatum, ut fidei etiam alacritatem exemplo vestro capiam, atque ita vicissim inter nos proficiamus. Vide in quantam moderationem se submittat pium pectus, quod non recusat a rudibus tyrunculis confirmationem petere. Neque tamen simulanter loquitur. Siquidem nemo est adeo mops in Ecclesia Christi, qui non possit aliquid in profectum nostrum momenti adferre. Sed impedimur malignitate ac superbia, quo minus talem ultro citroque fructum colligamus. Is est noster fastus, ea stolida gloriae ebrietas, ut aliis despectis, ac valere iussis, sibi quisque abunde sufficere se putet. Ego cum Bucero cohortationem potius lego, quam consolationem: quia melius cum superioribus cohaeret.