Jump to content

Page:P-080.png

From Reformed Texts
This page has not been proofread

[?]dendo unicuique quod suum est. πονηρίαν, ex Ammonii sententia, reddidi nequitiam. Ille enim πονηρός, docet esse [ἀδικίκον?] κακόν. Nequitia ergo erit, exercitata malitia: vel solutior malitiae patrandae licentia. Malitia vero, pravitas illa, et obliquitas mentis, quae ad noxam proximis inferendam contendit. Posui libidinem, ubi Paulus πορνείᾳ. neque tamen reclamo, si quis scortationem malit. Tam enim cupiditatem interiorem, quam externam actionem significat. Avaritiae, invidiae, homicidii, vocabula non dubia habent significatione. Sub contentione tum iurgia, tum pugnas, tum seditiosas motiones comprehendit. κακοηθεία, pro qua nos perversitatem reddidimus, insignis ac notabilis improbitas. Ubi homo, velut obducto callo, in corruptione morum obduruit, ex consuetudine et malo habitu. θεοστυγεῖς sunt hauddubie Dei osores. Nam ut in passivo positum dicatur, nulla est ratio: cum Paulus hic homines ex vitiis evidentibus reos faciat. Designantur ergo ii, qui Deum aversantur: cuius iustitiam suis nequitiis obstare vident. Susurrones et obtrectatores sic distinguuntur, quod illi, clandestinis delationibus, amiciti[?]s honorum dirimunt, animos ad iracundiam inflammant, innocentes suggillant, serunt discordias et cetera. Hi, ingenita quadam malignitate, nullius famae parcunt: et quasi maledicendi rabie vexati, merentes simul ac immerentes proscindunt: ὑβριστάς, transtulimus maleficos.