Jump to content

Page:P-086.png

From Reformed Texts
This page has not been proofread

obiurgationem descendatur, quod coniunctum crimen fuerit: posset cuipiam videri inepte hic insurgere Paulus: qui, nondum peracta, quam intendebat, accusatione, tam acriter invehatur. Verum secus habet res. satis enim firma probatione ipsos peccati reos peregit: quandoquidem non accusabat coram hominibus, sed conscientiae iudicio arguebat. Hoc autem plane duxit esse probatum, quod volebat. Nempe, si in se descenderent, ac divini iudicii admitterent examen, non posse iniquitatem suam inficiari. Nec sine magna necessitate facit, quod tanta severitate atque acerbitate fictam istam sanctitatem obiurgat. Mira enim securitate id genus hominum in se acquiescit: nisi illi inanis fiducia violenter excutiatur. Meminerimus ergo, hanc optimam esse convincendae Hypocritos rationem, si ab ebrietate sua expergefacti in lucem divini iudicii attrahantur.


Quod effugies etc.) A minori est argumentum. Nam si hominis iudicio obnoxia esse flagitia oportet: multo magis Dei, qui iudex est unicus omnium. Valde igitur desipiunt, qui fallere se putant iudicium Dei, qui ne suo quidem iudicio alios elabi sinunt. Nec emphasi caret, quod expressit hominis nomen, ut hominem Deo compararet.


An divitias etc.) Non mihi videtur hic esse dilemma (quod nonnulli putant) sed prolepsis. Quo-