Jump to content

Page:P-088.png

From Reformed Texts
This page has not been proofread

Ceterum in verbis Pauli malo, deducit, quam invitat, quia illud plus quiddam significat. Neque tamen pro adigere accipio: sed pro manuducere.


Secundum duritiem tuam etc.) Ubi ad Domini monitiones obdurvimus, sequitur impoenitentia. Qui vero non sunt de resipiscentia solliciti, ii manifeste tentant Dominum. Et insignis est locus: unde discendum est, impios non modo indies sibi gravius cumulare Dei iudicium, quantisper hic vivunt: sed etiam cessurum illis in condemnationem, quidquid donorum Dei assidue usurpant. Ratio enim omnium reposcetur. Quod autem extrema nequitia merito vertetur: comperietur, Dei benignitate factos esse deteriores: qua emendari eos oportuerat. Cavendum ergo, ne illicito bonorum abusu infelicem hunc thesaurum nobis reponamus.


In die irae.) Sic est ad verbum: sed pro εἰς ἡμέραν, in diem. Nam colligunt impii nunc adversum se Dei indignationem, cuius vis tunc in caput eorum effundatur. Dies autem supremi iudicii, dies irae vocatur, dum sermo est ad impios, cum dies sit redemptionis fidelibus. Ita et aliae quaelibet visitationes Domini semper impiis describuntur horrendae et minaces: piis contra suaves et iucundae. Proinde quoties meminit scriptura propinquitatis Domini, pios exultare laetitia iubet. Dum autem ad reprobos se conve-