ra, nequaquam tamen, quid valeant, pronunciat.
Iis quidem qui secundum perseverantiam.) Ad verbum est, patientiam, quo vocabulo plus aliquid exprimitur. Perseverantia enim est, ubi quis constanter benefaciendo non fatiscit: at tolerantia quoque in sanctis requiritur: qua variis tentationibus oppressi subsistant. Non enim eos expedito cursu ad Dominum pergere Satan permittit: sed innumeris offendiculis remorari eos, atque a recta via avertere nititur. Quod autem dicit, fideles, in bonis operibus persistendo, gloriam et honorem quaerere: non significat eos alio adspirare, quam ad Dominum: aut aliquid eo superius praestantiusve expetere: sed ipsum quaerere nequeunt, quin simul ad regni eius beatitudinem contendant: cuius descriptio sub horum verborum periphrasi continetur. sensus ergo est, Dominum vitam aeternam iis redditurum, qui bonorum operum studio immortalitatem meditantur.
Iis vero qui sunt contentiosi.) Aliquantum confusa est oratio. primum, ob abscissum tenorem, filum dictionis requirebat, ut secundum collationis membrum priori cohaereret, in hunc modum. Dominus iis, qui per boni operis perseverantiam gloriam, honorem, et immortalitatem quaerunt, redditurus est vitam aeternam: contentiosis autem et immorigeris aeternam mortem. Tum subnecteretur illatio, paratam illis quidem esse gloriam, et honorem, et incorruptionem: his autem repositam esse iram et afflictionem.
Deinde,
