Iudaeo primum) Nihil non dubium est, quin Iudaeo gentilem simpliciter opponat: quos enim graecos nunc appellat, eos gentiles mox dicet. Iudaei autem in huius causae actione praecedunt, quod prae aliis habent legis promissiones.
Siquidem non est acceptio personarum apud Deum. Quicunque enim sine lege peccaverunt, sine lege etiam peribunt. Quicunque vero in lege peccaverunt, per legem iudicabuntur. Non enim legis auditores iusti sunt apud Deum: sed qui legem faciunt, iustificabuntur.
Non est personarum acceptio.) Hactenus in genere arguebat omnes homines. Nunc vero incipit, sublato discrimine, quo differre videbantur, hinc Iudaeos, inde gentiles seorsum reos agere. Gentiles defensionem captabant ab ignorantia: Iudaei legis titulo gloriabantur. Illis adimit tergiversationem: hos falsa et vana gloriatione spoliat. Caeterum persona scripturis usurpatur pro rebus omnibus externis, quae aliquo in precio et honore haberi solent. Cum ergo legis, non esse deum acceptorem personarum, intellige illum respicere cordis puritatem, ac interiorem innocentiam.
