Jump to content

Page:P-093.png

From Reformed Texts
This page has not been proofread

IOANNIS CALVINI.

centia, non aut iis immorari, quae solent in hominum aestimatione venire, genus, patria, dignitate, copiis, et similia. Ut hic exceptio accipitur pro delectu, ac discretione inter gentem, et gentem. Si quis autem hinc cavalletur, non esse igitur gratuitam Dei electionem, respondendum esse duplicem hominis acceptionem coram Deo. Primam qua nos ex nihilo vocatos, gratuita bonitate cooptat: cum nihil sit in anima nostra, quod illi probari queat. Alteram, qua ubi nos regeneravit, etiam cum suis donis amplectitur: ac qua in nobis recognoscit filii sui imaginem, favore suo prosequitur.

Qui sine lege peccaverint.) Priore partitionis loco gentes aggreditur: quibus tametsi nullus Moses datus fuerat, qui legem illis a Domino promulgaret ac commendaret, id tamen obstare negat, quo minus iusto mortis iudicio, peccando sibi accersant: ac si diceret, iustae peccatoris damnationi non esse necessariam legis scriptae notitiam. Vide igitur quale patrocinium suscipiant qui praepostera misericordia gentes, evangelii lumine privatas, ignorantiae praetextu, Dei iudicio eximere tentant.

Qui in lege peccaverint.) Quemadmodum gentes, dum sensus sui erroribus feruntur, in foveam praecipites eunt: ita Iudaei legem in promptu habent, qua iudicentur. Pronunciata enim iam pridem sententia est, maledictos omnes, qui non permanserint in omnibus eius mandatis. Peior itaque conditio Iudaeos peccatores manet, quibus iam sua est in lege confusio.