Jump to content

Page:P-095.png

From Reformed Texts
This page has not been proofread

IOANNIS CALVINI.

Cum enim gentes, quae legem non habent, natura quae legis sunt faciant, ipsae legem non habentes, sibi ipsae sunt lex: quae ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, simul attestante ipsorum conscientia, et cogitationibus inter se accusantibus, aut etiam excusantibus, in die quando iudicabit Deus occultum hominum, secundum Evangelium meum, per Iesum Christum.

Cum enim gentes.) Probationem prioris membri nunc repetit. Non enim satis habet nos verbo damnare, et iustum Dei iudicium adversum nos pronunciare: sed rationibus id evincere apud nos contendit, quo nos ad Christi desiderium amoreque magis excitet. Probat enim frustra obtendi a gentibus ignorantiam: cum factis suis declarent, nonnullam se habere iustitiae regulam. Nulla enim gens unquam sic ab humanitate abhorruit, ut non se intra leges aliquas contineret. Cum igitur sponte, ac sine monitore, gentes omnes ad leges sibi