IOANNIS CALVINI.
lapsa et pene sepulta fuisset, respiravit. Hanc sententiam tametsi video esse probabilem: si qui tamen sunt quibus non satisfaciat, afferam a me quoque alteram coniecturam. Verisimile mihi certe videtur, cum tot cladibus deformati ac dissipati forent, ne certam quidem tribuum distinctionem potuisse retinere. Nam nec suo tempore census fieri poterat: nec stabat politia, quae necessaria erat ad ordinem eiusmodi conservandum: et fusi palatique habitabant. Et rebus adversis attriti, minus proculdubio ad cognationem suam recensendam attenti erant. Verum ut haec mihi non concedas, impendisse tamen ex tanta rerum perturbatione eiusmodi periculum non negabis. Sive igitur in posterum prospicere voluerint: sive accepto iam malo succurrere: puto simul omnes se ad nomen eius tribus contulisse, in qua religionis puritas diutius steterat, quae singulari praerogativa omnes reliquas anteibat, ex qua redemptor expectabatur proditurus: siquidem hoc erat in rebus ultimis suffugium, Messiae expectatione se consolari. Utcunque Iudaeorum cognomine, se foederis esse haeredes profitebantur: quod Dominus cum Abraham et semine eius pepigerat.
Et acquiescis in lege, et gloriaris in Deo.) Non intelligit eos acquievisse in studio legis: ac si animum ad eius [continues]
