Jump to content

Page:P-104.png

From Reformed Texts
This page has not been proofread

ita nobis cavendum, ne in nos hodie convertatur. Et sane nimium in plerosque congruit, qui raram quandam Evangelii notitiam iactantes, perinde ac si Evangelium vitae regula non esset, in omne genus spurcitiae sunt dissoluti. Ne ergo tam secure ludamus cum Domino, meminerimus quale impendeat iudicium talibus logodaedalis, qui verbum dei sola garrulitate ostentant.

Qui detestaris idola.) Scite opponit idololatriae sacrilegium, tanquam rem eiusdem generis. Nam sacrilegium, simpliciter est profanatio divinae maiestatis. Quod nec ethnicos quoque poetas latuit. Hac ratione Ovidius Metamorpho. 3. sacrilegum appellat Lycurgum, ob contempta Bacchi sacra. Et in Fastis sacrilegas manus, quae numen Veneris violarant: sed cum gentes Deorum suorum maiestatem idolis affigerent, vocarunt duntaxat sacrilegium, si quis subripuisset quod templis dicatum esset, in quibus putabant sitam esse totam religionem. Sic hodie, ubi pro verbo Dei regnat superstitio, non aliud sacrilegii genus agnoscunt, quam templorum opulentiam sup[p]ilasse: quando nullus est Deus, nisi in idolis: nulla religio, nisi in luxu et pompa. Admonemur autem hic primum, ne parte legis aliqua defuncti, nobis placeamus, alios contemnentes. Deinde, ne gloriemur adeo de sublata inter nos idololatria exteriori, ut non interim curemus, latentem in animis impietatem a nobis pro-