Jump to content

Page:P-113.png

From Reformed Texts
This page has not been proofread

gentem aliqua verbi sui communicatione Dominus dignatur: nunquam satis detestari ingratitudinem nostram possumus, qui tanta vel negligentia, vel inertia, ne dicam contumacia, ipsum suscipimus.


Quid enim si quidam fuerunt increduli? Num incredulitas eorum fidem Dei faciet irritam? Ne ita sit. Quin sit Deus verax, omnis autem homo mendax, quemadmodum scriptum est. Ut iustificeris in sermonibus tuis: et vincas, cum iudicaris.


Quid enim si quidam.) Quemadmodum prius, dum Iudaeos intuebat[ur?], nudo signo exultantes, ne scintillam quidem gloriae illis permittebat: ita nunc, dum significatur an conf[o]ederat, ne illorum quidem vanitate aboleri eius virtutem testatur. Quoniam ergo supra videbatur innuisse, si quid esset gratiae in signo circumcisionis, id totum Iudaeorum ingratitudine periisse: nunc rursum per anthypophoram interrogat, quid de eo sit sentiendum. Est autem hic species reticentiae: quia minus exprimit, quam velit intelligi. Vere, nisi dixisset, bona gentis parte Dei foedus abiectum esse, sed quia id valde acerbum erat Iudaeorum auribus, asperitatem ut mitigaret, quosdam duntaxat nominavit.