Jump to content

Page:P-120.png

From Reformed Texts
This page has not been proofread

novum est exemplum, quod hodie doctrinam nostram, quam esse purum Christi Evangelium, et scimus ipsi, et testes sunt nobis omnes tum angeli, tum fideles, tot falsis criminationibus onerant, ac odio sic reddunt adversarii. Nihil fieri potest magis portent[o]sum, quam quod impositum fuisse Paulo hic legimus: quo invidia gravaretur apud imperitos eius praedicatio. Feramus ergo, qui veritatem quam praedicamus, calumniando, impii depravant. Nec ideo desinamus eius simplicem confessionem constanter tueri, quandoquidem satis habet virtutis, ad proterenda dissipandaque illorum mendacia. Caeterum, Apostoli exemplo, malitiosis technis, quantum in nobis erit, occurramus: ne impune maledicant creatori, flagitiosi ac perditi homunciones.


Quorum iudicium iustum est.) Quidam active accipiunt: tantum ut assentiatur illis Paulus, absurdum id esse quod obiectabant: ne putetur Evangelii doctrina cum talibus paradoxis esse coniuncta. sed mihi passiva significatio magis probatur. Non enim conveniebat, ut tantae improbitati simpliciter annueret: sed potius ut acerbe redargueret. Quod mihi facere videtur. Duplici autem nomine damnabilis fuit eorum perversitas. Primum quibus venire haec impietas in mentem potuerit, ut quasi ad ipsum assensum: deinde qui traducendo Evangelio calumniam inde instruere ausi fuerint.