or veteris testamenti: quae verbo & sacramentis constabat. Altera novi: quae praeter ceremonias & promissiones, complementum Christo continet.
[Testimonio comprobata)] Hoc addit, ne videatur, in dispensatione gratuitae iustitiae, cum lege pugnare Evangelium. Quemadmodum ergo negavit, indigere legis subsidio fidei iustitiam: ita nunc confirmari eius testimonio asserit. Quod si lex gratuitae iustitiae testimonium reddit: apparet non ideo traditam esse, ut homines doceret, sibi per opera iustitiam comparare. Perverterunt ergo eam, qui in eiusmodi fine detorquent. Porro si probationem huius sententiae desideras, persequere ordine summam doctrinae Mosaicae: Et reperies initio hominem regno Dei deiectum, non aliam habuisse restitutionem, quam in Evangelicis promissionibus, de semine benedicto, quo praedicitur conterendum caput serpentis, in quo denunciatur benedictio gentibus. Reperies in praeceptis, tuae iniquitatis admonitionem. In sacrificiis & oblationibus, satisfactionem & purgationem contemplaberis esse in solo Christo. Ad prophetas si veneris, reperies luculentissimas gratuitae misericordiae promissiones. de qua re vide institutionem nostram.
[Iustitia inquam Dei)] Paucis verbis ostendit, qualis sit haec iustificatio. Nempe quod in Christo resideat, per fidem vero apprehendatur. Proinde cum de ipsa
