Jump to content

Page:P-132.png

From Reformed Texts
This page has not been proofread

quaeritur, hoc ordine est procedendum. Primum, iustificationis nostrae causam non ad hominum iudicium referri: sed ad Dei tribunal. ubi nulla iustitia censetur, nisi perfecta absolutaque legis obedientia. Quod facile patet ex promissionibus & minis. Quod si nemo hominum reperitur, qui ad tam exactam sanctitatem conscenderit: sequitur, omnes iustitia in seipsis destitui. Tum occurrat Christus oportet: qui, ut solus iustus est, ita suam iustitiam in nos transferendo, iustos nos reddit. Nunc vides, ut iustitia fidei, iustitia Christi sit. Ut ergo iustificemur, causa efficiens est misericordia Dei, Christus materia, verbum cum fide instrumentum. Quare fides iustificare dicitur, quia instrumentum est recipiendi Christi, in quo nobis communicatur iustitia. Postquam facti sumus Christi participes, non ipsi solum iusti sumus: sed opera nostra iusta reputantur, coram Deo. Propterea scilicet, quia quidquid est in illis imperfectionis, obliteratur Christi sanguine. Promissiones, quae conditionales erant, eadem quoque gratia nobis implentur, quatenus opera nostra, seu perfecta, remuneratur Deus.

[In omnes & super omnes)] Ad augendam diversis loquendi formis idem repetit: quo magis exprimeret, & solam hic fidem requiri: neque distingui inter fideles, gentilesne sint an Iudaei.