Non est sane distinctio. Omnes enim peccaverunt, et destituuntur gloria Dei, iustificati gratis ipsius gratia, per redemptionem, quae est in Christo Iesu: quem proposuit Deus propitiationem per fidem, in sanguine ipsius, in demonstrationem iustitiae suae, propter remissionem priorum delictorum, in tolerantia Dei ad demonstrationem iustitiae suae, in hoc tempore: ut sit ipse iustus et iustificans eum, qui est ex fide Iesu.
Non est sane distinctio.) Ac si diceret, nullam esse aliam obtinendae iustitiae viam, neque hoc modo alios, illo alios iustificari, sed omnes simul per fidem: quia sunt omnes peccatores, ideoque non habent, unde apud Deum glorietur. Siquidem omnes peccatores manet coram Dei tribunali confusio et ignominia, ut conscientia, peccato suo confusa,
