Jump to content

Page:P-137.png

From Reformed Texts
This page has not been proofread

quae valde necessaria erat, quo nihil hac difficilius persuadetur, quam ut sibi omnia derogans, accepta Deo referat.


In hoc tempore.) Quod omnium temporum perpetuum fuit, refert ad diem exhibitionis Christi. Ante enim iustitiae huius revelatio in promissionibus et sacramentis extabat. Tunc promissiones et sacramenta, re ipsa suum complementum habuerunt, quia in ipso confirmantur demum ac stabiliuntur. 2. Corinth. 1.


Ut sit ipse iustus.) Nunc ergo integri ac solidi, ac quale debetur, testimonium redditur Dei iustitiae: nisi cum solum hanc esse dignam hoc honore agnoscimus et fatemur, universis hominibus iniustitiae damnatis. Ut nunc n. Deum oportere iustum praedicari intelligit. Deinde iustitiae ac bonitatis amplitudo in hoc se profert, quod in homines quoque eius communicationem effundit. Quicunque enim iusti sunt, non aliter iustificantur, quam ex fide Christi. Sunt enim alioqui omnes impii. Iustificatur ergo, quia iusti censentur, etiam si non sunt: dum illis imputatur in iustitiam Christi obedientia.


Ubi ergo gloriatio? exclusa est. Per quam legem? factorum? Nequaquam: sed per legem fidei. Constituimus ergo, fide iustificari hominem, sine operibus legis.