Jump to content

Page:P-142.png

From Reformed Texts
This page has not been proofread

sed quae ad scopum collineat, similis ceremoniarum ratio, quae cessant quidem et evanescunt Christo adveniente: sed eo ipso vere confirmantur. Si enim per se existimantur, inanes sunt et umbratiles imagines. Tum demum solidi aliquid habere deprehenduntur, si in meliorem finem respiciant. In eo igitur est summa eorum confirmatio: cum docetur, veritatem suam in Christo esse consecutas. Sic ergo et nos meminerimus Evangelium dispensare, ut, nostra doctrina, lex stabiliatur: sed nulla alia firmitate, quam fide Christi suffulta.


CAPUT QUARTUM


Quid ergo dicemus invenisse Abraham, patrem nostrum, secundum carnem? Si enim Abraham ex operibus iustificatus est: habet quod glorietur, sed non apud Deum. Quid enim scriptura dicit? Credidit Abraham Deo: et imputatum est illi in iustitiam.