Jump to content

Page:P-144.png

From Reformed Texts
This page has not been proofread

suscepisse. Notandum vero, nec salutem, sine Dei gratia: nec Dei gratiam, sine salutis beneficio, promitti. Rursum nec in Dei gratiam, nec in spem salutis nos vocari, quin iustitia simul offeratur. Abraham ergo in promissione oblatam sibi Dei benignitatem apprehendit: qua sibi iustitiam communicari sentiebat. Hanc promissionis et fidei relationem necessarium est, ad statuendam iustitiam, intelligere. Quoniam eadem est hic inter Deum et nos ratio: quae apud iurisconsultos inter datorem et donatarium. Neque iustitiam aliter consequimur, nisi quia Evangelii promissione nobis defertur. Quomodo conciliandus sit Iacobi locus, qui nonnihil contrarius videtur, supra adnotavi.


Ei quidem, qui operatur, merces non imputatur secundum gratiam: sed secundum debitum. Ei vero qui non operatur, credit autem in eum qui iustificat impium, imputatur fides sua in iustitiam.