Jump to content

Page:P-164.png

From Reformed Texts
This page has not been proofread

proprie est disquirere in aliquid, cum diffidentia illud excutimus, nec, nisi penitus discussum, volumus recipere. Rogavit quidem, quomodo evenire id posset. At illa fuit admirantis interrogatio: qualis virginis Mariae, dum ab angelo sciscitabatur, quomodo futurum esset quod nuntiabat: et similes, sancti ergo, dum nuntius illis de operibus Dei affertur, quorum magnitudo captum eorum excedit, in admirationem quidem, ac stuporem etiam, prosiliunt: sed ex admiratione mox transeunt ad virtutem Dei suspiciendam. Impii autem sciscitando irrident: et quasi fabulosum, respuunt. Qualiter vides fieri a Iudaeis dum rogant Christum, quomodo possit dare carnem suam manducandam? Hac ratione Abraham non reprehenditur, quod riserit, ac quaesierit, quomodo viro centum annorum ac nonagenariae mulieri nasceretur puer: quia, in suo stupore, locum nihilominus dabat divini verbi potentiae. Contra, in Sara similis risus et quaestio reprehensione non caret: quia vanitatis insimulabat Dei promissum. Haec si applicentur ad praesentem causam, patebit, non aliam fuisse originem iustificationis Abrahae, quam Gentium. Sunt ergo contumeliosi in patrem suum Iudaei, si Gentium vocatione, tanquam absurda, reclamant. Nos quoque meminerimus, eandem esse nostram omnium conditionem, quae fuit Abrahae. Quae circa nos sunt, omnia Dei promissionibus adversantur: immortalita-