Jump to content

Page:P-167.png

From Reformed Texts
This page has not been proofread

ab ipsis traditur, nemo in ea tuto proficiat. Sola scriptura sibi vindicat, iure, eiusmodi magisterium. Primum enim generales praescribit regulas, ad quas unaquaeque historiam exigamus, quo profectui nostro serviat. Deinde ad liquidum discernit, quae facta imitanda, et quae cavenda. Doctrinam vero, in qua praecipue versatur, sibi peculiarem habet: ut providentiam Domini, erga suos iustitiam ac bonitatem, erga reprobos iudicia, demonstret. Quod ergo de Abraham recitatur, negat eius causa duntaxat scriptum. Neque enim res est, quae pertineat ad singularem unius ac certae personae vocationem, sed iustitiae obtinendae ratio describitur: quae una, perpetuaque inter omnes est. Atque id in communi fidelium patre: in quem omnium oculos esse conversos decet. Proinde, si pure ac pie sacras historias tractare libet, meminerimus sic tractandas esse, ut solidae doctrinae fructum inde referamus. Ac partim quidem ex illis instituamur ad formandam vitam, partim ad fidem confirmandam, partim ad timorem Domini excitandum. Ad vitam formandam valebit sanctorum imitatio: si ab illis sobrietatem, castitatem, dilectionem, patientiam, modestiam, mundi contemptum, aliasque virtutes discamus. Ad fidei confirmationem faciet Dei auxilium, quod illis praesens semper fuit: consolatio in adversis, protectio: et tota operum Dei erga servos suos dispensatio. Iuvabunt nos Dei iudicia, et supplicia in scele-