Jump to content

Page:P-172.png

From Reformed Texts
This page has not been proofread

autem spem. Porro spes non pudefacit, quoniam dilectio Dei diffusa est in cordibus nostris, per spiritum sanctum, qui datus est nobis.


Neque id modo.) Ne quis obiiceret per ludibrium, Christianos tamen, cum sua gloria, hic miris modis vexari et conterri, quae conditio longe absit a felicitate, obiectionem illam praevenit: ac pronunciat, non tantum nihil impediri pios calamitatibus, quo minus beati sint, sed eorum quoque gloriam inde promoveri. Utitur autem ad id probandum eleganti gradatione: qua tandem concludit, in salutem ac bonum nostrum vergere, quas patimur afflictiones. Quod autem dicit, sanctos in tribulationibus gloriari, non ita est intelligendum, ac si res adversas non extimescerent et refugerent, vel nulla earum acerbitate premerentur, ubi incidunt. Nam nec patientia inde nasceretur, nisi esset amaritudinis sensus. sed quia dolendo, ac gemendo, ingenti tamen consolatione non carent, quod sibi indulgentissimi patris manu in suum bonum, quidquid ferunt, dispensari reputant, merito dicuntur gloriari. Ubicunque enim profectus est salutis, illic non deest gloriandi materia. Hinc ergo docemur, quis sit tribulationum nostrarum finis: si quidem filios Dei praestare libet. Debent [incertum: continuation on next page]