ferendo, consistunt stabiles, experiuntur quantum valeat Domini virtus: quae pollicitus est suis semper adfuturam. Iacobus eandem vocem usurpat pro ipsa tribulatione, iuxta communem scripturae usum: quia per eas servos suos probat et examinat Deus, unde et tentationes saepe dicuntur. Quantum igitur ad praesentem locum, tunc proficimus, ut decet, in tolerantia, cum reputamus eam nobis contulisse Dei potentia, atque ita in futurum spem capimus, nunquam Dei gratiam nobis defuturam, quae semper nobis in necessitate succurrerit. Quare subiicit, ex probatione spem oriri: quia ingrati sumus acceptis iam Dei beneficiis, nisi, eorum recordatione, spem in posterum confirmamus. [illegible handwritten marginal text]
Spes non confundit.) Hoc est, habet certissimum salutis exitum. Unde constat, nos rebus adversis in hunc finem exerceri a Domino, ut his gradibus salus nostra provehatur. Non possunt ergo miseriae nos reddere miseros, quae, pro suo modo, beatitudinis sunt adminicula.
Quoniam dilectio Dei.) Non refero ad proximum verbum duntaxat: sed ad totam praecedentem sententiam. Ideo, inquam, tribulationibus ad patientiam nos acui. Patientiam divini auxilii esse nobis experimentum, quo ad spem magis animemur, quia, utcumque premamur, ac iam in conterenda videamur, non tamen
