iniquitatis insimulant: rursum ex apologiis quibus studiose purgant sua facta. Unumquemque demum sibi et mali et boni fuisse conscium, crebra sunt exempla, quae arguant, sed ut plurimum ad sua maleficia connivebant, ut sibi nihil imputaret in peccatum, nisi coactus.
Regnavit mors ab Adam.) Utique ab Adam usque ad legis promulgationem licenter homines lascivierunt, delectu boni et mali valere iusso. Adeoque, sine legis admonitione, sepulta esset peccati recordatio, peccatum tantum vigebat in condemnatione. Quare tunc quoque mors regnavit, quia iudicium Dei opprimere non potuit hominum caecitas, ac durities.
Etiam in eos qui peccaverunt.) Quanquam hic locus de parvulis vulgo intelligitur, qui, nullius peccati actualis rei, originali vitio pereunt. Malo tamen communiter interpretari de iis, qui sine lege peccaverunt. Contexenda enim haec sententia est cum praecedentibus verbis, quibus dicebatur, eos, qui lege carebant, non sibi imputasse peccatum. Illi ergo ad similitudinem transgressionis Adae non peccabant. Quia non habebant, ut ille, revelatam certo oraculo Dei voluntatem. Adae enim vetuerat Dominus, ne fructum scientiae boni et mali attingeret. Istis mandatum nullum, praeter quam conscientiae testimonium, dederat. Voluit ergo Apostolus tacite innuere, hac diversitate inter Adamum et posteritatem non fieri, ut damnatione eximantur.
