Sed non sicut delictum.) Iam sequitur epanorthosis, id est correctiones allatae comparationis, in quibus tamen non ita anxie discutit Apostolus, quicquid est inter Christum et Adam dissimilitudinis: sed occurrit erroribus, in quos proclivus alioqui lapsus fuisset. Nos vero quod deest explicationi, attexemus. Cum autem multoties discriminis mentionem repetat, nulla tamen est repetitio, in qua non sit [ἀναταπόδοτον?], vel saltem ellipsis aliqua. Quae sunt quidem orationis vitia, sed quibus nihil maiestati decedit caelestis sapientiae, quae nobis per Apostolum traditur. Quin potius, singulari Dei providentia, factum est, ut sub contemptibili verborum humilitate altissima haec mysteria nobis traderentur, ut non humanae eloquentiae potentia, sed sola Spiritus efficacia niteretur nostra fides. Nondum autem hic nominatim illam correctionis rationem exponit: sed simpliciter maiorem gratiae, per Christum acquisitae, amplitudinem esse docet, quam contractae per primum hominem damnationis. Quod Apostolum hic nonnulli argumentari putant, haud scio an satis firmum apud omnes futurum sit. Non inepte quidem inferatur: si tantum valuit in multorum perniciem Adae lapsus, multo magis in multorum bonum efficacem esse Dei gratiam. Quando in confesso est, Christum ad servandum longe esse potentiorem, quam Adam ad perdendum: ac mihi certe sic videtur.
Page:P-184.png
Appearance
