tamen omnes apprehendunt.
Quemadmodum per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi: sic et per obedientiam unius, iusti constituentur multi.
Non est tautologia: sed necessaria proximae sententiae declaratio. Quid enim sit Christi iustitia, interpretatur: cum vocat obedientiam. ubi admonemur quaeso, quid nos afferre in conspectum Dei oporteat, si velimus operibus iustificari. Nempe legis obedientiam, nec una aut altera in parte: sed numeris omnibus absolutam. Nam si iustus ceciderit, non veniunt in memoriam omnes eius iustitiae priores. Est hinc quoque discendum, perversa consilia placendi Deo captari ab iis, qui a seipsis excogitant, quod illi obtrudant. Vera enim demum ratio est colendi, cum sequimur quod nobis praecepit, et obedientiam eius verbo exhibemus. Eant nunc, qui operum iustitiam confidenter sibi arrogant, quae nullibi reperitur. similiter, qui conficta a seipsis opera Deo venditant, quae nihilo pluris reputat, quam stercora. Obedientia enim melior, quam victimae.
Lex vero intervenit, ut abundaret
