[prae]sentem causam. In qua, cum admonendi tantum essent, se iam non esse peccati servos, adiungit gratiarum actionem. Primum quo doceat, non esse id proprii meriti, sed singularis Dei misericordiae: simul ut ab ipsa gratiarum actione discant, quantum sit Dei beneficium, eoque magis peccatum detestentur. Agit autem gratias, non pro eo, quod fuerunt: sed quod esse desierunt.
Obedistis ex animo.) Typum relinquere coactus sum, nisi quis exemplar malit: nam videtur mihi voluisse designare praescriptum verbi Dei, ad quod actiones omnes nostras conformari deceat. Ut ne vel ad dextram vel ad sinistram posthac declinemus.
Manumissi vero a peccato.) Sensus est. Absurdum est, ut post manumissionem quis in servitutis conditione maneat. Statum enim libertatis, quem accepit, tueri debet. non ergo convenit, sub peccati imperium vos redigi, a quo per Dei manumissionem liberati estis. Argumentum a causa efficiente, sequitur quoque alterum a causa finali. Ideo exempti estis a peccati servitute, ut in regnum iustitiae transferretis. Itaque peccati oblitos penitus esse convenit, et totum animum ad iustitiam convertere, in cuius obsequium traducti estis. Observandum quomodo nemo possit iustitiae
