in novitate spiritus, et non in vetustate literae.
Cum essemus.) A contrario dilucidius adhuc ostendit, quae opera nos deceant, solutos a lege. Quamdiu enim iugo legis detinetur homo, assidue peccando, nihil quam mortem conciliare sibi potest. si legis servitus solum peccatum generat. Ergo manumissio, quae contraria est, ad iustitiam debet tendere. si illa ad mortem ducit, ergo haec ad vitam. sed ipsa Pauli verba expendamus. Dum eius temporis statum describere vult, quo legis imperio subiacebamus, dicit nos in carne fuisse. Unde intelligimus, eos omnes qui sub lege sunt, nihil aliud inde consequi, quam ut verbo eius extra doceantur, sine fructu et efficacia quandoquidem Dei spiritu intus destituti sunt. Itaque necesse est penitus eos vitiosos ac perversos esse. Et nota formulam scripturae usitatam, in carne esse, pro eo quod est, solis naturae dotibus esse praeditum, sine singulari gratia, qua electos suos Deus dignatur.
Affectus peccatorum qui per legem.) Hoc est, lex in nobis excitabat pravos affectus, qui suam efficaciam in omnibus nostri partibus exercebant. Nulla pars erat, quae non serviret pravis affectibus. hoc est legis opus, si non accesserit interior ille magister spiritus.
