spiritus, corda nostra excitare, ut in tales cupiditates ebulliat. sed observabit lege conferri cum vitiosa hominis natura: cuius perversitas, quo magis iustitiae regulis coercetur, eo furiosius erumpit.
Ad fructificandum morti.) Id est ad fructus in mortem colligendos. Peccatores, in nihil possunt, quam graviorem iram Dei sibi indies accumulare. Unde superius dixit, eos thesaurum irae sibi colligere.
Nunc vero soluti a lege.) Si legis vinculum nihil aliud proderat, nisi ut peccaremus. Ergo ideo solvimur, ut peccare desinamus. Si ideo a legis servitute sumus manumissi, ut Deo serviamus: perperam faciunt, qui inde captant peccandi licentiam: perperam loquuntur, qui docent laxata esse hoc modo concupiscentiis frena. Nota ergo, nos tum a lege solvi, cum ab eius rigida exactione et maledictione absolut os, spiritu suo nos imbuit Deus, quo in viis suis ambulemus.
Mortui ei.) Haec pars rationalis est: vel potius modum subindicat, quo liberati sumus, videlicet dum lex eatenus est nobis abrogata, ne intolerabili eius rigore premeremur.
In novitate spiritus.) Spiritum literae opponit, quia antequam ad Dei voluntatem voluntas nostra per spiritum sanctum formata sit, non habemus in lege, nisi externam literam, quae frenum quidem externis
