Jump to content

Page:P-222.png

From Reformed Texts
This page has not been proofread

ternis nostris actionibus iniicit. Concupiscentiae autem nostrae furorem minime cohibet. Novitatem vero spiritui attribuit, quia in locum veteris hominis succedit. Ut litera, vetus dicitur, quae interit per spiritus regenerationem.


Quid ergo dicemus? Lex peccatum est? Absit. Sed peccatum non cognovi, nisi per legem. Concupiscentiam enim non noveram, nisi lex diceret, non concupisces. Occasione autem sumpta, peccatum per mandatum effecit in me omnem concupiscentiam.


Quid ergo.) Quoniam dictum est, nos a lege liberari oportere, ut in spiritus novitate Deo serviamus, videbatur hoc habere vitium in lege, quod nos ad peccatum impelleret. Atqui cum illud supramodum absurdum sit, iure repellendum suscepit Apostolus. Cum autem rogat, an peccatum sit? intelligit, an peccatum sic generet, ut illi imputari eius culpa debeat.


Sed peccatum non cognoscebam.) Peccatum ergo in nobis, non in lege, residet: cuius in notitiam veni