Jump to content

Page:P-225.png

From Reformed Texts
This page has not been proofread

tione universali voluisse incipere, deinde rem explanare suo exemplo.


Ego autem vivebam.) Vult innuere, fuisse tempus, quo peccatum sibi mortuum erat: neque vero est intelligendum, quod fuerit exlex aliquo tempore, sed istud vivebam, habet propriam connotationem: quia absentia legis faciebat, ut viveret. hic ergo est sensus. Cum seposita legis cogitatione peccarem, sic sopitum erat peccatum, quod non observabam, ut prope mortuum videretur. Ego contra, quia peccator mihi non videbar, acquiescebam in me, putans mihi domi esse vitam. Nam mors peccati, vita est hominis. Rursum vita peccati, mors hominis. Verum quaeritur, quod fuerit illud tempus, quo per legis ignorantiam, sive, ut ipse loquitur, absentiam, sibi confidenter vitam arrogaret? Certum est, fuisse eruditum a puero in doctrina legis. Legem ergo absentem vocat: quae tametsi ob oculos obversaretur, non afficiebat tamen cum serio iudicii Domini sensu. Sic obtecti sunt velamine hypocritarum oculi, ut non videant quantum exigat praeceptum istud, quo vetamur concupiscere.


Adveniente autem lege.) Sic adventum e converso legem nunc vocat, quae vere intelligi coepta sit. Illa ergo peccatum excitavit quasi a mortuis: quia detexit Paulo, quanta pravitate scaterent intima cordis sui et simul ipsum occidit.