Jump to content

Page:P-232.png

From Reformed Texts
This page has not been proofread

ipsa sentiunt. Neque iudicio rationis tantum coacti peccata sua damnant: sed quia serio cordis affectu ea abominantur, et in iis sibi displicent. Haec est lucta Christiana, de qua Paulus ad Galatas loquitur, inter carnem et spiritum. Proinde bene dictum est, hominem carnalem totius animi consensu ac conspiratione in peccatum ruere: divisionem vero istam tum incipere primum, ubi a domino vocatus est, ac spiritu sanctificatus. Regeneratio enim inchoatur tantum in hac vita. Residuum carnis, quod manet, corruptos suos affectus semper sequitur. Atque ita pugnam contra spiritum movet. Imperiti, qui non reputant, quae in re versetur Apostolus, aut quam agendi oeconomiam teneat, putant hominis naturam hic describi. Et sane talis est apud philosophos descriptio humani ingenii. Verum scriptura longe altius philosophatur, quia videt nihil in corde hominis remansisse, praeter perversitatem, ex quo Adam imagine Dei spoliatus est.


Non intelligo.) Intelligit se opera, quae ex infirmitate carnis admittit, non agnoscere ut sua: quoniam ea detestatur.


Non enim quod volo.) Ne intelligas istud perpetuum in eo fuisse: ut nihil boni unquam implere potuerit, sed queritur duntaxat, se, quod cupit, non posse praestare. Ut ea qua decet alacritate bonum prosequatur, quia tenetur quodammodo alligatus. Rursum deficere in quo minime vellet, quia carnis imbecillitate claudi-