Jump to content

Page:P-239.png

From Reformed Texts
This page has not been proofread

CAPUT OCTAVUM.


Nulla igitur condemnatio est iis, qui sunt in Christo Iesu: qui non secundum carnem ambulant: sed secundum spiritum. Lex enim spiritus vitae in Christo Iesu liberum me reddidit a lege peccati et mortis. Quod enim impossibile erat legi, eo quod infirmabatur per carnem, misso Deus filio suo, etiam de peccato damnavit peccatum in carne: ut iustificatio legis impleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus: sed secundum spiritum.


Ubi certamen subiecit, quod habent pii cum carne sua perpetuum, redit ad consolationem illis valde necessariam: cuius antea meminerat. Quod tametsi a peccato adhuc teneantur obsessi, mortis tamen potestati iam exempti sint, et omni maledictioni: modo