non in carne vivant: sed in spiritu. Tria enim simul coniungit. Imperfectionem, qua semper laborant fideles, Domini indulgentiam, in ea condonanda et ignoscenda. Regenerationem spiritus, ne quis vana opinione se lactet, ac si liberatus esset a maledictione, carni suae interim secure indulges. Ut ergo frustra sibi blandiatur homo carnalis, si de emendanda vita nihil sollicitus huius gratiae praetextu impunitatem sibi promittat: ita habent trepidae piorum conscientiae invictum pro pugnaculum, quod dum in Christo manent, sciunt se esse extra omne damnationis periculum.
Lex enim spiritus vitae.) Probatio est superioris sententiae: quae ut intelligatur, notanda est verborum significatio. Legem enim spiritus vitae improprie vocat, gratiam iustificationis et sanctificationis. Vel si una voce malis, Dei spiritum: qui conscientias nostras Christi sanguine aspergit, ut a peccato emundet. Deinde, per regenerationem, in obsequium Dei reformat. Ex adverso legem peccati et mortis appellat, carnis imperium et, quae inde consequitur, mortis tyrannidem. Lex Dei tanquam in medio ponitur: quae docendo iustitiam, conferre eam non potest: quin potius in peccati et mortis servitute fortioribus vinculis nos astringit, sententia igitur est. Quod lex Dei homines condemnat: id fit, quia quantisper sub legis obligatione manent, peccati servitute premuntur: atque ita rei sunt mortis. Spiritus autem Christi, dum inordinatus
