Jump to content

Page:P-244.png

From Reformed Texts
This page has not been proofread

tiam: ut, ratione a contrario sumpta, confirmet id quod dixit: non competere Christi gratiam, nisi iis, qui spiritu regenerati, innocentiae student. Nam qui in carne sunt, eorum omnia studia sunt carnalia. Ea porro non nisi mortem generare possunt. A spe igitur vitae excluduntur eiusmodi omnes. Contra autem, qui spiritu Dei praediti sunt, spiritualia meditantur: a quibus demum prodeunt fructus vitae. Ubi cunque ergo regnat spiritus, signum est salutificae Dei gratiae. Ubi carnis regnum est, illic apparet nondum habere locum Dei gratiam. Verum ut membratim singula dispiciamus, quod primo loco dicit, eos, qui in carne sunt, carnalia meditari: argumentum est a causa ad effectum, simul autem adversam partem comparat de spiritualibus.


Cogitatio certe carnis.) Ita est accipienda haec vox, ut ratione tota comprehendat, ab intellectu ad voluntatem. Non potui magis proprie reddere graecum vocabulum φρόνημα. Nunc iam a contrario demonstrat, non esse capaces beneficii Christi, qui in carne manent: quia ad mortem toto vitae cursu contendunt. Ac notabilis est locus: ut discamus naturam nostram nihil parere, nisi quod nos in mortem praecipitet.


Cogitatio spiritus.) Ideo hoc alterum membrum opposuit, quo magis exprimeret, non a carne esse, si quod ad vitam respicit. Quod enim tribuitur spiritui, carni ad-