Jump to content

Page:P-247.png

From Reformed Texts
This page has not been proofread

peccatum, spiritus autem vita est, propter iustitiam. si, inquam, spiritus eius, qui suscitavit Iesum ex mortuis, habitat in vobis: qui suscitavit Christum ex mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra, propter spiritum suum in vobis habitantem.


Vos autem.) Iam descendit ad generalis sententiae applicationem: quia plus energiae habet, velut proprium ad ipsos sermonem dirigere. simul explicationem secundi membri exequitur: quid scilicet valeat spiritus Dei in electis, et quos fructus edat.


Si tamen spiritus Dei.) Correctio, apposite subiecta: qua excitantur, ut se ipsos propius examinent, ne Christi nomen frustra praetendant. Haec autem est certissima nota, qua discernuntur filii Dei a filiis mundi, si Dei spiritu, ad innocentiam, ad sanctitatem regenerati sunt. Neque tamen dicuntur esse secundum spiritum, quia spiritu Dei pleni sint (quod nemini adhuc contigit) sed quod spiritum in se habeant manentem, utcunque aliquid carnis sentiant in se residuum.


Si quis vero spiritum Christi non habet.) Subiungit hoc