viget in nobis: sed quia vivificat nos suo vigore, et extincta mortali carne renovat. Idque propter iustitiam, in qua efficacia est peccati perimendi. E converso vox corporis crassiorem illam massam designat, quae nondum spiritu Dei est purificata.
Si, inquam, spiritus.) Confirmatio est sententiae superioris, sumpta a causa efficiente in hunc modum. Si potentia spiritus Dei Christus excitatus est: ac spiritus aeternam retinet potentiam: eandem in nobis quoque exercebit. Quod autem nunc Christi, nunc Dei, spiritus promiscue vocat: in eo notat divinitatis in utroque unitatem.
Is qui excitavit.) Periphrasi Deum describit: quod magis praesenti proposito quadrabat: quam si eum simpliciter nomine appellasset. Eadem ratione suscitati Christi gloriam patri assignat. Nam efficacius id erat ad probandum quod intendit, quam si tribuisset ipsi Christo. Obiici enim poterat, Christus ad se excitandum pollebat ea virtute, a qua procul absunt omnes homines. verum ubi dicit, Christus Deus excitavit spiritu suo, quem et nobis communicavit, nihil contra afferri potest, quin spem certam resurrectionis ita nobis fecerit. Neque tamen quicquam derogatur alteri sententiae. Potestatem habere eo ponendi animam meam, et iterum recipiendi eam. A se ipso certe, ac propria virtute, Christus resurrexit: sed quemadmodum solet patri transcribere, quidquid in se divinae virtutis est: ita Apostolus
