Jump to content

Page:P-259.png

From Reformed Texts
This page has not been proofread

…confirmat. Hinc sane reputare convenit, quam horribilem maledictionem meriti simus: cum nostrorum vitiorum innoxiae omnes creaturae, a terra usque ad caelum, poenas luant. Nam quod laborant sub corruptione, id nostra culpa fit. Ita condemnatio generis humani caelo, ac terrae, creaturisque universis impressa est. Rursum hinc apparet, in quantam gloriae excellentiam evehendi sint filii Dei, ad quam amplificandam et illustrandam, creaturae omnes innovabuntur.


Scimus omnem creaturam congemiscere.) Eandem iterum sententiam repetit: quo transitum ad nos faciat, et si vim ac formam habet conclusionis, quod nunc dicitur. Ex eo enim, quod creaturae sunt corruptioni obnoxiae, idque non appetitu naturali, sed Dei ordinatione: deinde quod spem habent exuendae olim corruptionis, sequitur eas congemiscere, instar mulieris parturientis, donec liberatae fuerint. Quod ait, hactenus, perinde valet, atque si dictum esset, quamdiu hic rerum status durat.


Non solum autem: sed ipsi quoque qui primitias spiritus habemus, nos, inquam, ipsi in nobis ipsis gemimus, adoptionem expectando, redemptionem corporis nostri. Spe…