tem unius illius favor nobis satis magnum solatium, satis validum praesidium adversus omnes malorum tempestates. Atque huc pertinent tot scripturae testimonia, ubi sancti, sola Dei virtute freti, contemnere audent quidquid in mundo sibi adversum est. Si ambulavero in medio umbrae mortis, non timebo mala, quoniam tu mecum es. In Domino confido, quid faciet mihi caro? Non timebo milia populi circumdantis me. et cetera. Nulla enim vel sub caelo, vel supra caelum, potentia est, quae brachio Dei resistere queat. Ergo, illo defensore, nulla prorsus timenda est noxa. Proinde ille demum veram in Deum fiduciam prodit, qui protectione eius contentus, nihil ita formidat, ut animum despondeat. Concutiuntur certe fideles saepe numero: sed nunquam penitus deiiciuntur.
Qui proprio filio non pepercit.) Hoc inexplicabilis dilectionis documentum est insigne ac luculentum: quod pater filium impendere in salutem nostram non dubitavit. Ex eo itaque argumentum a maiori ad minus ducit Paulus. Quod cum nihil habuerit ipso vel charius, vel pretiosius, vel excellentius: facile, quae multo sunt viliora, largietur. Hic locus admonere nos debet, ac expergefacere, ad contemplandas Christi divitias. Nam ut est pignus immensae erga nos charitatis Dei: ita non nudus aut inanis ad nos missus est: sed caelestibus omnibus thesauris refertus: ut ab ipso hau-
