Jump to content

Page:P-271.png

From Reformed Texts
This page has not been proofread

riamus omnia. Tradere autem hic significat in mortem exponere.


Quis intentabit crimina?) Prima Christianorum fiducia, unde in rebus caeteris patientia et tranquillitas dependet, est salutis certitudo. Hanc ergo facit consolationis principium, qua debent fideles adversus mala omnia roborari. Quoniam autem salus hominis accusatione primum impetitur: deinde evertitur damnatione: accusationis periculum priore loco avertit. Unus enim est Deus, ad cuius tribunal sisti nos oportet. Ille ergo cum nos iustificet, nullus restat accusationi locus. Hic animadvertendum est, quod semper antehac monuimus, Paulo nihil esse aliud iustificari, quam Dei sententia absolutos, pro iustis haberi. Neque vero difficile est in praesenti loco id evincere, ubi argumentatur a positione unius contrarii, ad alterius destructionem. Siquidem absolvere, et in reos recipere, contraria sunt. Itaque nullam adversum nos accusationem admittet Deus: quia omni culpa nos absolvit. Nam diabolus certe accusator est piorum omnium, lex ipsa Dei, et propria etiam conscientia eos redarguit. Sed apud eum iudice, qui eos iustificat, nihil haec omnia proficiunt. Nullus ergo adversarius salutem nostram quatefacere, nedum labefactare potest. Porro electos sic nominat, ut nihil addubitet, se in ipsorum esse numero. Neque id ex speciali revelatione