Persuasus enim sum, quod neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque virtutes, neque praesentia, neque futura, neque altitudo, neque profunditas, neque ulla alia creatura poterit nos dirimere a charitate Dei, quae est in Christo Iesu.
Iam ad hyperbolas quoque effertur: quo magis in iis quae sentiuntur, nos confirmet. Quidquid in vita est, ait, vel in morte, quod nos divellere a Deo posse videatur, nihil efficiet. Imo ne angeli quidem ipsi, ut fundamentum istud evertere conentur, nobis nocebunt. Nec obstat, quod angeli sunt administratorii spiritus, in salutem electorum destinati. Nam ab impossibili ratiocinatur Paulus: quemadmodum Galat. 1. In quo observare licet, quomodo debeant omnia nobis vilescere, prae Dei gloria, quando et ipsis angelis, abuti fas est, ad veritatem eius asserendam. Principatuum quoque et virtutum nominibus angeli designantur. Sic dicti, quod sunt primaria divinae potentiae instrumenta. Sunt autem additae istae duae voces, ut si angelorum nomen humilius sonaret, istis plus quiddam exprimeretur.
