Species est συνεκδοχῆς. Quandoquidem in priore membro universam progeniem complectitur, altero Germanos tantum filios designat, qui scilicet non degenerant.
Sed in Isaac vocabitur tibi semen.) In eo versatur Paulus, ut ostendat electionem arcanam Dei supra externam vocationem dominari, et tamen cum ea minime pugnare: sed potius ad eius confirmationem ac complementum tendere. Utrumque ergo ut ordine demonstret, priore loco assumit, non alligari Dei electionem carnali Abrahae generationi, neque vero id contineri in foederis conditione. Quod nunc appositissimo exemplo confirmat. Nam si qua debuit esse genuina progenies, quae a pacto non deficeret, id potissimum habere locum debuit in iis, qui primum gradum obtinebant, verum cum videamus in primis Abrahae filiis, eo adhuc vivente, recenti promissione, alterum a semine fuisse segregatum: quanto id magis in longa posteritate evenire potuit? Est autem oraculum hoc sumptum ex 17. Geneseos. Ubi Dominus Abrahae respondet, exauditas a se fuisse eius preces super Ismaele, sed alterum fore, in quo resideat benedictio promissa.
Hoc est, non qui sunt filii carnis.) Nunc ex oraculo colligit propositionem, qua totum eius propositum concluditur.
