discernat, quia Deus ex futuris operibus praevidet, qui gratia sua digni vel indigni futuri sint, non sunt Paulo magis perspicaces: sed in principio theologiae impingunt, quod debuerat esse Christianis omnibus notissimum. Nempe Deum in hominis natura nihil posse considerare, quo ad benefaciendum inducatur. Cum ergo dicit, utrunque nihil boni aut mali tunc egisse: simul addendum est, quod ipse praesumit. Utrunque scilicet esse filium Adae, natura peccatorem, nulla iustitia mica praeditum. Neque in his explicandis ideo immoror, quod dubia sit mens Apostoli, sed quia sophistae eius simplicitate non contenti, elabi hic frivolis distinctionibus conantur, ostendere volui, Paulum nequaquam ignorasse, quae ipsi afferunt, sed eos potius caecutire in primis fidei rudimentis.
Ut secundum electionem propositum Dei.) Singulis ipse verbis urget gratuitam Dei electionem. Nam si opera locum haberent, dicendum erat, ut operibus constet sua remuneratio. Ipse autem opponit Dei propositum. Quod solo eius beneplacito, ut ita loquar, continetur. Ac ne iuda de ea re controversia maneret, sustulit omnem dubitationem, addita altera particula. Secundum electionem. Deinde et tertia. Non ex operibus, sed ex vocante. Nunc ergo animos propius advertamus ad eius contextum. Si ex eo stabilitur Dei propositum secundum electionem: quod antequam nascantur fratres, et aliquid vel boni
