Jump to content

Page:P-294.png

From Reformed Texts
This page has not been proofread

vel mali designent, alter reiicitur, alter assumitur: ergo si quis velit eorum operibus causam discriminis tribuere, propositum Dei sic everteretur. Iam quod subiungit, non ex operibus, sed ex vocante, significat non ex parte operum: sed solius vocationis. Vult [n.] omnem operum considerationem excludere. Habemus ergo, totam electionis nostrae firmitudinem in solo Dei proposito esse conclusam, nihil hic valere merita, quae nihil nisi in mortem possunt: Non respici dignitatem, quae nulla est: verum solam Dei benignitatem regnare. Proinde falsum est, ac verbo Dei contrarium dogma, Deum, prout unumquemque gratia sua dignum vel indignum praevidet, ita vel eligere, vel reprobare.


Maior serviet minori.) Ecce quomodo filios Isaac adhuc latentes in matris utero Dominus discriminaret. Hoc enim illi respondit divinum oraculum, unde sequebatur, Deum peculiari favore minorem velle prosequi, quem maiori denegaret. Tametsi autem istud ad ius primogeniturae spectabat, in ea tamen ipsa, velut maioris rei typo, declarata fuit Dei voluntas. Atque id videre promptum est, si reputamus, quam parum secundum carnem sua primogenitura Iacob profuerit. Nam et ob eam periclitatur vehementer: et ut periculum effugiat, domo et patria cedere cogitur, inhumanissime tractatur in suo exilio,